De Admirandis, Pag. 298
 
Vanini, De Admirandis

/p. 298/ DIALOGUS XLVI.

De odoratu.

Alex

Cur odoratus, qui datus est a Natura

ad cerebrum adiuvandum

spiritusque in eo reficiendos,

praestantissimus tibi est? I. C. –

Quia visus non excellens; sic partitur

Natura dotes. Alex. – At ego id ipsum quaero:

cur odoratus praestantior ijs, quibus visus

deterior? I. C. An quia odoratus, qui proximus

est oculis, functiones in sicco sunt constitutae,

oculorum vero facultas in frigido et humido.

Hinc venit mihi in mentem subiratam semel

mihi fuisse Isabellam, amasiam meam, quod in

quadam cupidinea cantiuncula sinistrum

meum oculum illam appellassem. At immerito

eam fuisse conquestam evidentissimis rationibus

comprobavi. Est enim sinister oculus

dextro longe nobilior. Alex. – Quam ob causam?

I. C. – Frequens est omnibus in dextrum incubare

latus, qua de causa nocturni vapores ad

dextrum oculum confluunt, atque illorum

crassitie densiores fiunt visorij spiritus, atque

ideo obtusior est dexter ad videndum. Praeterea

in senectute magis siccescit oculus dexter,

nam calor hepatis humores depopulatur et

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum